LACTORACIUM, s. LACTORA

LACTORACIUM, s. LACTORA
LACTORACIUM, s. LACTORA
urbs Aquitaniae, Episcopal. sub Archiep. Auscensi, Lectour, Scalig. Anton. Lactura. Nunc in Armeniaco Comit. in colle, iuxta Aegircium fluv. qui apud Aginnum in Garumnam influit. Baudr. Leomaniae caput est, a qua Vicecomitis Leomaniae Lactorenses etiam in vett. tabb. dici Oihenartus est auctor. Vulgo incolis Lectoure s. Leytoure. Bellaforestio Lestore, qui addit, urbem esse in rupe positam undique, nisi ex parte Tolosae, inaccessâ, triplici muro cinctam, et arce munitam inexpugnabuli, tosius demum Novempopulanae, s. Vastoniae validissimam naturâ loci et arte, tutissimamque ac fertilissimo agro gaudentem. Episcopatus eius in Not. Episcopatuum Galliae tertium locum obtinet, et sub Auscis Vasconiae metropoli, post Aquensem collocatur, Hadr. Vales. Notit. Gall. Distat urbs 4. leuc. ab Aginno in Mer. 6. ab Ausciis in Bor. 10. a Tolosa in Caec. Vide quoque Lectora. Ceterum Taurobotii a Populo Lactoratensi, pro salute M. Aurelii Imp. olim accepti, mentio exstat in vet. Inscr. apud Gruter. Imp. Caes. Divi. Antonini. Divi. UDII. Parth. Maximi. Fratri. M. Aurel. Antonino. Aug. Germanic. Sarmat. P. M. T. P. XXX. Imp. VIII. COS. III. PP. Lactorat. S. M. D. Iunia. Domitia. Tauropol. accepit. hostiis. suis. sacerdote. Traiano. Nondinio. D. N. Gordiano. II. et Pompeiano. Cos. VI. ID. DEC. etc. ubi videmus Populum Lactoratensem, atque eius vice Iuniam Domitiam, sub administratione Sacerdotis Traiani Nondinii, id sacerrimum sacrum, pro Imp. salute, more tum Gentilibus sollenni, suscepisse. In alia Inscr. Pro. salute. Imp. Antonini. Gordiani etc. proque. Statu. Civit. Lactor. Tauropolium. fecit. Ordo. Lact. D. N. Gordiano II. etc. Pompeiano. Cos. VI. ID. DEC. Curantibus. M. Erotie. et. Festo. Caninio. Sacerd. Vide Ant. van Dalen de Orac. Ethnic. Dissertat. I. p. 166. et seqq nec non in voce Taurobolium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • LECTORA, al. LECTORIUM, LACTORA et CIVITAS LAICTORATIUM, Gall. LEICTOURE — LECTORA, al. LECTORIUM, LACTORA, et CIVITAS LAICTORATIUM, Gall. LEICTOURE urbs vetusta Gall. tractûs Armaniaci secunda, ad fluv. Gers, in regiunc. Lomania, Episcopal. sub Archiep. Auscitano. Hîc Tauropolium Matri Deorum factum, pro salute Mag.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”